DISPUTA SUI CONFINI DI CUBA

In nomine Salvatoris dei nostri, amen.

Anno dominice incanationis millesimo duecentesimo octuagesimo nono, mense septembris,

nono eiusdem, quarte indicionis, regnante serenissimo domino nostro rege Jacobio, dei gratia rege Siciliae, ducatus Apuliae et principatus Capue, atque baro et dominus terrarun KalataNissa, circundarii Auri Montis, regni vero anno quinto feliciter amen.

Nos Enricus De Mustanselli Iudex civitatis Milocca, atque Philidda Turiddus publicus ipsius civitatis notarius, ad hoc specialiter vocati et rogati, presenti scripto pubblico notum facimus et testamur quod SALVUS DE MESSANA, abitator Cubae zincato palacio, dixit de finibus tenimenti Cubae, et fecit apud omnes plenam fidem.

Negotium tenimenti Cubae factum est a remoto tempore a Ruggero secundo, magno rege Siciliae, et conclamatum cum vero et noto sigillo, nostro tempore, a Friderico secundo, magno rege Siciliae atque imperatore italico, comprovante sigillo illius protonotari Petri de Vinea. In primis dixit Salvus, iuratus et interrogatus si sciret fines et pertinencias tenimenti Cubae, siti infra tenimenta Murialiddi et Bacchitiaddi, et infra viam superiorem proveniemtem ab Aureo Monte et vallonem inferiorem qui ad Funtanam magnam portat.

Et debent modo subscripto, videlicet: quod incipiunt a Casalino derupto, sito in parte superiore viae qui venit ab Aureo Monte, et descendunt per Bacchitiaddum dirupum, ubi caccam emittunt selvatica cuniglia in parvo chiarchiaro, luppinarum regno, et per dirupum dirupum usque ad limitum inferiorem apud magnum ficum; deinde ultra magnam lapidem angularem, in retro cuius vivunt multae lapes, per limitum limitum usque ad viam inferiorem, provenientem a basso Aureo Monte et ferentem ad Funtanam magnam; et abinde descendunt per violum violum usque ad tenimentum inferiori Murialiaddi; deinde per violum violum, costeggiantem jardinum et arancetum, perveniunt ad salitam superiorem, brevem sed ripidam per balatas gessarum; deinde salgunt usque ad viam superioren provenientem ab Aureo Monte; et per viam viam, perveniunt et terminant ad Casalinum olim diruptum, hodie riconstructum. Ab hinc magnum spectaculum mirare possunt qui, posato culo in terra, observant Suterae roccam aut solem ad crepusculum, magno cun juvamento.

Symon de Alfano de Castronovo, iuratus et interrogatus super premissis omnibus, dixit idem per omnia ut Salvus de Messana, abitator Cubae

Sinibaldus de Mazante de Sclafano, iuratus et interrogatus super premissis omnibus, dixit idem per omnia ut Salvus de Messana, abitator Cubae

Alamanus Panevinus de Sclafano, iuratus et interrogatus, dixit ut proximus

Gandolfus de Policio de Calatabuturo, iuratus et interrogatus super premissis omnibus, dixit idem per omnia ut Salvus de Messana, abitator Cubae

Et cetera, et cetera, et cetera…

Post hanc circumstantiatam descriptionem, lecta et perlecta, ipsam in formam publicam, auctoritate nostra predicti Iudicis interposita redigimus. Unde ad futuram memoriam et predicti Salvi de Messana, presens transumptum exinde factum est per manus mei predicti notarii, signo et subscriptione meis, nostrum qui supra Iudicis et infrascriptorum testium subscriptionibus et testimonio roboratum.

Actum Aurei Montis, anno, mense, die et indicione premissis.

+ Ego Salvus de Messana abitator Cubae

+ Ego notarius Philidda Turiddus, publicus ipsius civitatis notarius

+ Ego Enricus De Mustanselli Iudex civitatis Milocca