(Federico II accetta di prendere in sposa Isabella
d'Inghilterra, sorella del re, e scrive al Papa Gregorio IX
che lo aveva sollecitato a fare tale passo)
Fridericus, Romanorum imperator, notum facit se ad
ordinationem Gregorii summi pontificis acceptavisse ducere in uxorem
Isabellam sororem regis Angliae, et procuratorem suum generalem
statuisse Petrum de Vinea, magnae curiae suae judicem, tam de
constitutione dodarii quam de dotibus sibi dandis et caeteris articulis
qui emergere poterunt.
( Edider. rymer, Foedera,
conventiones, etc., t. I, p. 220, in edit. Londin. 1816. pertz, Monum.
Germ.. Hist., t. IV, p. 307.)
Fridericus, Dei gratia, etc., omnibus presentes
litteras inspecturis, fidelibus et amicis suis, salutem et omnem
benevolentiam. Matrimoniorum sacra solemnia ex institutione divina
induxit necessitas et utilitas approbavit. Necessario enim oportebat
genus humanum in successorum propagine vivere, ne sublatione presentium
perpetuo casui subjaceret; copulam etiam maritalem per ornamenta
solemnium et ecclesiastici sacramenti utilitas evidens persuasit ut per
hoc conjunctionem sanctam et licitam ab illicita segregaret. Noverit
igitur presentium multitudo quod
nos, ad tractatum et ordinationem karissimi patris nostri domini Gre-
gorii Dei gratia sacrosancte Romane Ecclesie summi pontificis,
acceptavi-
mus ducere in uxorem legitiman Isabellam sororem illustris regis Anglie
karissimi amici nostri. Ad quod, disponente Domino, feliciter consum-
mandum, ad predicti regis presentiam destinandum duximus magistrum
Petrum de Vinea, magne curie nostre judicem et fidelem nostrum, quem
non immerito nobis acceptum fides et industria reddiderunt; eumdem
nuncium et procuratorem nostrum legitimum statuentes, cui plenam con-
cedimus potestatem et speciale mandatum ut consensum domine supra-
dicte in nos per verba de presenti recipiat et quod in eam nomine nostro
per verba de presenti consentiat, speciale mandatum nihilominus eidem
judici conferentes ut nomine nostro et in anima nostra juret quod nos
eamdem dominam in uxorem legitimam ducere debeamus et ipsam in
facie Ecclesie solemniter desponsare, et quod nos eam imperiali honore
et affectione maritali tractemus. Quod etiam jusjurandum dilecto prin-
cipi et fideli nostro H. venerabili archiepiscopo Coloniensi commisimus
faciendum, ita quod si contingeret ipsum archiepiscopum simul cum
prefato judice in Anglia non transire vel ipsum etiam morte preripi vel
qualitercunque aliter ejus transitum impediri, nihilominus prenominatus
jndex solus auctoritate nostra fretus, predicta omnia secure et libere
va-
leat consummare et dominam antedictam recipere cum nunciis regis pre
fati, associato sibi aliquo de principibus vel prelatis imperii
fidelibus nos
tris, quem ipse ad hoc velut idoneum eligendum duxerit, ad presentiam
nostram felicibus auspiciis deducendam. Concedimus etiam antedicto
judici plenam auctoritatem et speciale mandatum ut eidem domine no
mine nostro in dodarium constituat Vallem Mazarie cum civitatibus, cas-
tris et villis, tenimentis, terris cultis et incultis, aquarum
decursibus et
cum omnibus juribus et pertinentiis suis necnon et honorem Montis
Sancti Angeli similiter cum omnibus civitatibus, castris et villis, teni
mentis, terris cultis et incultis, aquarum decursibus et pertinentiis
suis,
prout alie regine Sicilie utrumque dodarium integre habere consueve-
runt; et ut prefatus judex ipsam dominam de iis omnibus nomine nostro
auctoritate presentium debeat investire. Que etiam dodaria nos die nup-
tiarum nostrarum, prout est juris et moris, prenominate domine Isabelle
future uxori nostre promittimus specialiter assignare et privilegium
sibi exinde facere, pendenti bulla aurea communitum typario nostre
majestatis impressa. Plenariam etiam sepedicto judici contulimus
potestatem et speciale mandatum de dotibus nobis dandis pro domina
supradicta cum rege prefato pacta et conventiones inire vel acceptare
conventionem primam que per fratrem G. de Merk et eumdem judicem, dudum
nuncios nostros ad hoc specialiter destinatos, cum rege prefato inita
fuerat (a) et per nostram celsitudinem confirmata, vel ut intercedente
novatione solemni pristina obligatio perimatur: ut tamen non sit minori
quantitate contentus in promissione dotium predictarum quam triginta
millium marcarum argenti solvendarum nobis aut certis nuntiis nostris
per loca et terminos, prout prenominatus judex duxerit statuendum. Super
quibus, videlicet de locis et terminis statuendis super solutione
facienda dotium que ad solvendum remanserint, et de recipiendis proinde
cautionibus quas sufficientes nobis idem judex et idoneas reputabit,
sibi plenam auctoritatem contulimus et speciale mandatum. Illud eliam
quod pre manibus in adventu domine supradicte future uxoris nostre
solvendum erit, eidem judici volumus assignari, ad nos, deductis
expensis quas pro domina supradicta faciendas viderit, deferendum. Super
dotibus etiam restituendis a successoribus nostris, si casus acciderit
quod nos antedicte uxori nostre non susceptis ex ea liberis premori
forte contigerit, antedicto judici plenum et speciale mandatum
contulimus ut eidem regi nomine nostro promittat et in anima nostra
juret quod dotes ipsas in eventum casus predicti successores nostri
eidem domine vel regi predicto stipulanti vel successoribus eorum
restituere integre teneantur.
Super qnibus omnibus et sėngulis, ut est dictum, prefatum judicem
nuncium et procuratorem statuimus, adjicientes quod si articulus aliquis
inexcogitatus emerserit, super quo speciale mandatum eidem judici non
contulerimus, per presentes eumdem in emergentibus procuratorem
statuimus generalem; dantes eidem generalem et liberam potestatem sic
omnia nomine nostro facere ac si esset speciale mandatum super
emergentibus singulis a nostra celsitudine consecutus; promittentes sic
ornnia et supradicta singula rata et inconcussa servare ac si a nobis
personaliter et presentialiter promissa existerent et firmata.
Data Fogie, anno Domini M. CC. XXXIV, XV mensis novembris, octava
indictione(1).
(1) Adsunt apud Rymer, loco supra citato, litterae
Gregorii papae ad Henricum Angliae regem hortativae propter hoc
matrimonium sine mora contrahendum, datae Perusii, nonis decembris,
pontificatus anno octavo (5 decemb. 1234).
|
|